Prof.-Dr. Bernd-Ulrich Hergemöller
HHL-VerlagImpressumInterviews-Vorträge
Gesamtverzeichnis der PersonenGesamtverzeichnis der OrteRezension-Rezeption
ad personam
bernd-ulrich hergemoeller
Natus sum ego, Bernardus Udalricus Hludowicus Hergemoeller, dominica decimo kal. Novembris Anno Sancto MCML Monasterii Guestphaliorum patre Bernhardo magistro sartorum artis, matre autem Margot e gente Pietz. Litterarum rudimentis in schola S. Crucis imbutus, gymnasium consiliare dictum frequentavi, quod mense Iunio anno MCMLXIX testimonio maturitatis instructus reliqui.


bernd-ulrich hergemoeller
Deinde universitatem Guilelmia Guestephalia adii, ubi per undecies senos menses in historica theologica philosophica studiis incubui.


bernd-ulrich hergemoeller
Testimoniis Graeco Hebraico Philosophico instructus, anno MCMLXXV examine finali primo perfunctus sum. Omnibus magistris bene de me meritis, specialiter Henrico Stoob, gratiam habeo. Post examinationem per quinque menses secretarius fui in Instituto dogmatico katholico Universitatis supradictae, lustrum sequentem in Instituto ad exquirendam civitatum historiam constituto ad res gestas me contuli. Mense Maii anno MCMLXXVIII promotus sum ad honorem doctoris philosophiae summa cum laude quaedam dissertationis de curia regali Nurembergensi et Aurea Bulla Karoli Quarti Imperatoris anno MCCCLVI promulgata causa.

Nach oben
bernd-ulrich hergemoeller
Cum scripsi multa alia opuscula, specialiter quoddam libellum de dissensionibus inter clericos et cives in pluribus civitatibus confoederationis dicta Hansa, Anno MCMLXXXIV mihi collatus est venia legendi et facultas docendi propriis expensis. Postea recepi laudabilem stipendium doctoris Heisenberg felicis memoriae, ut conficerem editionem novam Bohemici Codicis, qui 'Maiestas Carolina' nuncupatur. Anno MCMLXXXIV electus sum ad officium consulis in consilio civitatis Monasteriensis et per tres annos interfui partem oppositionalem istius consilii, qui consuevit contradicere Rupertum Polenz et aliis consulibus actu regentibus.


bernd-ulrich hergemoeller
Post multas tergiversationes et egestates ad Universitatem in valle fluvii Rurinnae sitam vocatus sum, ubi docui studentes iuvenes de rebus gestis recentioris medii aevi et de disciplinis auxiliaribus.


bernd-ulrich hergemoeller
Anno MCMLXXXXVI provectus sum ad Universitatem serenissimae Hammaburgensis civitatis ad honorem et gaudium fere omnium, ubi confeci quosdam libellos sexualem vitam hominum et statum personarum in margine medii aevi societatis viventium illustrantes.

Nach oben
bernd-ulrich hergemoeller
Assumptus fui in officium directoris Seminarii Historici (MMI/MMII) et in Congregationem Historicam Magnopolensem et instruxi pluries centurias studentium utriusque sexus et aetatis artibus Arivialibus et laureatis.

Kal. Novembris MMXII Alma Mater Hamaburgensis in statum quietis otiosae parvitatem meam transmutavit.